- BASILEA Minor
- BASILEA Minorurbs recens, in solo Germanico, e regione urbis maioris. de qua supra, cui egregiô ponte iungitur. Villa ante seu vicus, inferior Basilea dictus, supra quem exiguô intervallô magalia quaedam et piscatorum domus stetêre, quem viculum superiorem Basileam nominatum fuisse, a semoribus audivit Urstisius. Intermediô sive supremô cultioris atque frequentioris pagi loco, communis parochia exstitit, quae hodie Theodori nomen sustinet. Postea in unum locum utrisque commigrantibus, prioribusque appellationibus abolitis, ulterior Basilea dici consuevit, antiquô Germanorum idiomate, Enrun vel dirren Basel. Villa adhuc fuit A. C. 1250. sed annis dehinc 28. fossâ murisque in urbis formam redacta: et contra Rudolfum Habspurgicum, nondum tum Caesarem, ab Henrico Neoburgensi Episcopo, munita est: a quo etiam, ob fidam operam, id immunitatis accpeit, ut in posterum quotannis non nisi 40. libras tributi locô pendere teneretur, A. c. 1270. lis siquidem temporbisu plenum illius temporale dominium Episcopus Basil. habebat (spirituali ad Constantiensem Praesulem spectante) a quo praetorem accepit, cui 20. Senatores affuêre. Ab Episcopo Ioh. de Vienna postmodum, pignori data est Leopoldo Austrio, A. C. 1375. cui proin contra Helvetios A. C. 1386. militârunt, amissis clade Sempachianâ viris octo. Sed Successor Iohannes Himerius Ramstenius. A. C. 1389. maiori urbi minoris redimendae copiam fecit: qui cum bienniô post Principatu se abdicâsset, Fridericus Blackenhemius Episcopus Argentinensis Basiliensi Administrator datus, ut aliis se expediret debitis, urbem hanc, maioris Collegii adsensu, Civitati Basiliensi pro 22000. floren. summa, fiduciariâ venditione assignavit: sequenti vero annô, 28800. florenis super acceptis, perpetuô venditionis titulô omni in eam iure cessit, Bonifaciô IX. approbante. A' quo tempore utraque urbs in unam Rem publ. coaluit. Occupat planiciem aequabilem, ac bifidô rivô a Viesa fluvio deducto irrigatur, aquis per omnes plateas, quod non parum commoditatis urbi affert, derivatis: figura tetragonum oblongum refert; Ptolemaeus tractum eum ultra Rhenanum ad lacum usque Acronium Alpesque, tab. 4. Eur. vocat Helvetiorum Eremum, i. e. Hercyniae silvae caput, cum adiacentibus regionibus, Rhenique contra Rauricos tractu: cui Vadomarius, Alemannorum Rex, tempore Constantii et Iuliani imperatorum dominatus est. Vide Urstis. hist. Basil. Epit. c. 18. et supra in voce Basilea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.